- FRUCTUARIUS
- FRUCTUARIUSin Ordinat.Hospitii Ludovici IX. Franc. Regis A. C. 1261. officium est in Domibus Regiis, Gall. vulgo le Frutier: cui fructus, atqueve adeo candelarum et cerae cura incumbit, C. du Fresne Gloss. A voce fructus, quo nomine Solino proprie veniunt, οἱ ςῖτοι, unde Ceres illi magistra sationis fructuariae dicitur c. 5. et Amm. Marcell. qui fructuarios et arboreos fetus, δενδρίτας καρποὺς opponit l. 23. c. 6. quos plerunqueve Recentiores secuti, et fructus et fruges, de frumentis accipiunt. Sed Plin. fructus constabat apud Romanos pomis et baccis et frugibus; Arabibus radice, surculo, frutice, cortice, succo, lacrima, ligno, flore, surculo, folio et pomo: ex arboribus scilicet et plantis odoriferis. Vide eum l. 12. c. 11. et plura hanc in tem, apud Salmas. ad Solin. p. 294. et 1064. Illis plenus calathus Autumni symbolum est, uti patet ex nummo Commodi, cuius supra mentionem fecimus, in voce Felicia. De primitiis eorum in sacros usus conversis, dicemus infra. At Fructuarii servi apud Iurecosl. sunt, in quibus usumfructum habet, proprietate penes alterum remanente. Vide Tit. Popmam de Operis Serv. uti de Villa Fructuaria Vett. pluribus agentem Laur. Pignor. Comm. de Servis, aliquid etiam infra in voce Villa. Ad tem vero Fructuariam non accellisle Vert. nisi lotis manibus dicemus infra in voce Lotio: uti de fructibus vestibus intexi solitis, uti de Plumeo opere.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.